1.10
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30

O iucunda quies, primo cum testis amori

affueram uestris conscius in lacrimis!

o noctem meminisse mihi iucunda uoluptas,

o quotiens uotis illa uocanda meis,

cum te complexa morientem, Galle, puella

uidimus et longa ducere uerba mora!

quamuis labentis premeret mihi somnus ocellos

et mediis caelo Luna ruberet equis,

non tamen a uestro potui secedere lusu:

tantus in alternis uocibus ardor erat.

sed quoniam non es ueritus conc(r)edere nobis,

accipe commissae munera laetitiae:

non solum uestros didici reticere dolores,

est quiddam in nobis maius, amice, fide.

possum ego diuersos iterum coniungere amantis

et dominae tardas possum aperire fores;

et possum alterius curas sanare recentis,

nec leuis in uerbis est medicina meis.

Cynthia me docuit semper quaecumque petenda

quaeque cauenda forent: non nihil egit Amor.

tu caue ne tristi cupias pugnare puellae,

neue superba loqui, neue tacere diu;

neu, si quid petit, ingrata fronte negaris,

neu tibi pro uano uerba benigna cadant.

irritata uenit, quando contemnitur illa,

nec meminit iustas ponere laesa minas:

at quo sis humilis magis et subiectus amori,

hoc magis effectu saepe fruare bono.

is poterit felix una remanere puella,

qui numquam uacuo pectore liber erit.