1.13
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30

31

32

33

34

35

36

Tu, quod saepe soles, nostro laetabere casu,

Galle, quod abrepto solus amore uacem.

at non ipse tuas imitabor, perfide, uoces:

fallere te numquam, Galle, puella uelit.

dum tibi deceptis augetur fama puellis,

certus et in nullo quaeris amore moram,

perditus in quadam tardis pallescere curis

incipis, et primo lapsus abire gradu.

haec erit illarum contempti poena doloris:

multarum miseras exiget una uices.

haec tibi uulgaris istos compescet amores,

nec noua quaerendo semper amicus eris.

haec ego non rumore malo, non augure doctus;

uidi ego: me quaeso teste negare potes?

uidi ego te toto uinctum languescere collo

et flere iniectis, Galle, diu manibus

et cupere optatis animam deponere labris

et quae deinde meus celat, amice, pudor.

non ego complexus potui diducere uestros:

tantus erat demens inter utrosque furor.

non sic Haemonio Salmonida mixtus Enipeo

Taenarius facili pressit amore deus,

nec sic caelestem flagrans amor Herculis Heben

sensit ab Oetaeis gaudia prima rogis.

una dies omnis potuit praecurrere amantis:

nam tibi non tepidas subdidit illa faces,

nec tibi praeteritos passa est succedere fastus,

nec sinet abduci: te tuus ardor aget.

nec mirum, cum sit Ioue dignae proxima Ledae

et Ledae partu gratior, una tribus;

illa sit Inachiis et blandior heroinis,

illa suis uerbis cogat amare Iouem.

tu uero quoniam semel es periturus amore,

utere: non alio limine dignus eras.

qui tibi sit felix, quoniam nouus incidit, error;

et quodcumque uoles, una sit ista tibi.