1.14
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

Tu licet abiectus Tiberina molliter unda

Lesbia Mentoreo uina bias opere

et modo tam celeres mireris currere lintres

et modo tam tardas funibus ire ratis;

et nemus omne satas intendat uertice siluas,

urgetur quantis Caucasus arboribus;

non tamen ista meo ualeant contendere amori:

nescit Amor magnis cedere diuitiis.

nam siue optatam mecum trahit illa quietem,

seu facili totum ducit amore diem,

tum mihi Pactoli ueniunt sub tecta liquores

et legitur Rubris gemma sub aequoribus;

tum mihi cessuros spondent mea gaudia reges:

quae maneant, dum me fata perire uolent!

nam quis diuitiis aduerso gaudet Amore?

nulla mihi tristi praemia sint Venere!

illa potest magnas heroum infringere uires,

illa etiam duris mentibus esse dolor:

illa neque Arabium metuit transcendere limen

nec timet ostrino, Tulle, subire toro

et miserum toto iuuenem uersare cubili:

quid releuant uariis serica textilibus?

quae mihi dum placata aderit, non ulla uerebor

regna uel Alcinoi munera despicere.