1.16
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30

31

32

33

34

35

36

37

38

39

40

41

42

43

44

45

46

47

48

Quae fueram magnis olim patefacta triumphis,

ianua Tarpeiae nota pudicitiae,

cuius inaurati celebrarunt limina currus,

captorum lacrimis umida supplicibus.

nunc ego, nocturnis potorum saucia rixis,

pulsata indignis saepe queror manibus

et mihi non desunt turpes pendere corollae

semper et exclusi[s] signa iacere faces.

nec possum infamis dominae defendere noctes,

nobilis obscenis tradita carminibus;

nec tamen illa suae reuocatur parcere famae,

turpior et saecli uiuere luxuria.

haec inter grauibus cogor deflere querelis

supplicis a longis tristior excubiis.

ille meos numquam patitur requiescere postis,

arguta referens carmina blanditia:

"Ianua uel domina penitus crudelior ipsa,

quid mihi tam duris clausa taces foribus?

cur numquam reserata mos admittis amores,

nescia furtiuas reddere mota preces?

nullane finis erit nostro concessa dolori.

turpis et in tepido limine somnus erit?

me mediae noctes, me sidera plena iacentem,

frigidaque Eoo me dolet aura gelu:

tu sola humanos numquam miserata dolores

respondes tacitis mutua cardinibus.

o utinam traiecta caua mea ocula rima

percussas dominae uertat in auriculas!

sit licet et saxo patientior illa Sicano,

sit licet et ferro durior et chalybe,

non tamen illa suos poterit compescere ocellos,

surget et inuitis spiritus in lacrimis.

nunc iacet alterius felici nixa lacerto,

at mea nocturno uerba cadunt Zephyro.

sed tu sola mei tu maxima causa doloris,

uicta meis numquam, ianua, muneribus,

te non ulla meae laesit petulantia linguae,

quae solet irato dicere tota loco

ut me tam longa raucum patiare querela

sollicitas triuio peruigilare moras.

at tibi saepe nouo deduxi carmina uersu

osculaque impressis nixa dedi gradibus.

ante tuos quotiens uerti me, perfida, postis

debitaque occultis uota tuli manibus!"

haec ille et si quae miseri nouistis amantes,

et matutinis obstrepit alitibus.

sic ego nunc dominae uitiis et semper amantis

fletibus aeterna differor inuidia.’