1.17
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

Et merito, quoniam potui fugisse puellam,

nunc ego desertas alloquor alcyonas,

nec mihi Cassiope solito uisura carinam

omniaque ingrato litore uota cadunt.

quin etiam absenti prosunt tibi, Cynthia, uenti:

aspice, quam saeuas increpat aura minas.

nullane placatae ueniet Fortuna procellae?

haecine parua meum funus harena teget?

tu tamen in melius saeuas conuerte querelas:

sat tibi sit poenae nox et iniqua uada.

an poteris siccis mea fata reponere ocellis

ossaque nulla tuo nostra tenere sinu?

a pereat, quicumque ratis et uela parauit

primus et inuito gurgite fecit iter!

nonne fuit leuius dominae peruincere mores

(quamuis dura, tamen rara puella fuit),

quam sic ignotis circumdata litora siluis

cernere et optatos quaerere Tyndaridas?

illic si qua meum sepelissent fata dolorem,

ultimus et posito start amore lapis,

illa meo caros donasset funere crinis,

molliter et tenera poneret ossa rosa;

illa meum extremo clamasset puluere nomen,

ut mihi non ullo pondere terra foret.

at uos, aequoreae formosa Doride natae,

candida felici soluite uela choro:

si quando uestras labens Amor attigit undas,

mansuetis socio parcite litoribus.