1.18
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30

31

32

Haec certe deserta loca et taciturna querenti.

et uacuum Zephyri possidet aura nemus.

hic licet occultos proferre impune dolores,

si modo sola queant saxa tenere fidem

unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus?

quod mihi das flendi, Cynthia, principium?

qui modo felices inter numerabar amantis,

nunc in amore tuo cogor habere notam.

quid tantum merui? quae te mihi carmina mutant?

an noua tristitiae causa puella tuae?

sic mihi te referas, leuis ut non altera nostro

limine formosos intulit ulla pedes.

quamuis multa tibi dolor hic meus aspera debet,

non ita saeua tamen uenerit ira mea.

ut tibi sim merito semper furor et tua flendo

lumina deiectis turpia sint lacrimis.

an quia parua damus mutato signa colore

et non ulla meo clamat in ore fides?

uos eritis testes, si quos habet arbor amores,

fagus et Arcadio pinus amica deo.

a quotiens teneras resonant mea uerba sub umbras,

scribitur et uestris Cynthia corticibus!

an tua quod peperit nobis iniuria curas?

quae solum tacitis cognita sunt foribus.

omnia consueui timidus perferre superbae

iussa neque arguto facta dolore queri.

pro quo, diuini fontes, et frigida rupes

et datur inculto tramite dura quies;

et quodcumque meae possunt narrare querelae,

cogor ad argutas dicere solus auis.

sed qualiscumque es, resonent mihi 'Cynthia' siluae,

nec deserta tuo nomine saxa uacent.