1.19
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

Non ego nunc tristis uereor, mea Cynthia, Manis,

nec moror extremo debita fata rogo;

sed ne forte tuo careat mihi funus amore,

hic timor est ipsis durior exsequiis.

non adeo leuiter nostris puer haesit ocellis,

ut meus oblito puluis amore uacet.

illic Phylacides iucundae coniugis heros

non potuit caecis immemor esse locis,

sed cupidus falsis attingere gaudia palmis

Thessalus antiquam uenerat umbra domum.

illic quidquid ero, semper tua dicar imago:

traicit et fati litora magnus amor.

illic formosae ueniant chorus heroinae,

quas dedit Argiuis Dardana praeda uiris;

quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, forma

gratior, et (Tellus hoc ita iusta sinat)

quamuis te longe remorentur fata senectae,

cara tamen lacrimis ossa futura meis.

quae tu uiua mea possis sentire fauilla!

tum mihi non ullo mors sit amara loco.

quam uereor, ne te contempto, Cynthia, busto

abstrahat a nostro puluere iniquus Amor,

cogat et inuitam lacrimas siccare cadentis!

flectitur assiduis certa puella minis.

quare, dum licet, inter nos laetemur amantes:

non satis est ullo tempore longus amor.