1.2
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30

31

32

Quid iuuat ornato procedere, uita, capillo

et tenuis Coa ueste mouere sinus,

aut quid Orontea crinis perfundere murra,

teque peregrinis undere muneribus,

naturaeque decus mercato perdere cultu,

nec sinere in propriis membra nitere bonis?

crede mihi, non ulla tuae est medicina figurae:

nudus Amor formae non amat artificem.

aspice quos summittat humus formosa colores,

ut ueniant hederae sponte sua melius,

surgat et in solis formosius arbutus antris

et sciat indociles currere lympha uias.

litora natiuis persuadent picta lapillis

et uolucres nulla dulcius arte canunt.

non sic Leucippis succendit Castora Phoebe,

Pollucem cultu non Helaira soror:

non, Idae et cupido quondam discordia Phoebo,

Eueni patriis filia litoribus;

nec Phrygium falso traxit candore maritum

auecta externis Hippodamia rotis:

sed facies aderat nullis obnoxia gemmis,

qualis Apelleis est color in tabulis.

non illis studium uulgo conquirere amantis:

illis ampla satis forma pudicitia.

non ego nunc uereor ne sim tibi uilior istis:

uni si qua placet, culta puella sat est;

cum tibi praesertim Phoebus sua carmina donet

Aoniamque libens Calliopea lyram,

unica nec desit iucundis gratia uerbis,

omnia quaeque Venus, quaeque Minerua probat,

his tu semper eris nostrae gratissima uitae,

taedia dum miserae sint tibi luxuriae.