1.20
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30

31

32

33

34

35

36

37

38

39

40

41

42

43

44

45

46

47

48

49

50

51

52

Hoc pro continuo te, Galle, monemus amore,

(id tibi ne uacuo defluat ex animo):

saepe imprudenti fortuna occurrit amanti-

crudelis Minyis dixerit Ascanius.

est tibi non infra speciem, non nomine dispar,

Theiodamanteo proximus ardor Hylae:

hunc tu, siue leges umbrosae flumina siluae,

siue Aniena tuos tinxerit unda pedes,

siue Gigantea spatiabere litoris ora,

siue ubicumque uago fluminis hospitio,

Nympharum semper cupidas defende rapinas

(non minor Ausoniis est amor Adryasin);

ne tibi si(n)t duros montes et frigida saxa,

Galle, neque expertos semper adire lacus:

quae miser ignotis error perpessus in oris

Herculis indomito fleuerat Ascanio.

namque ferunt olim Pagasae naualibus Argon

egressam longe Phasidos isse uiam,

et iam praeteritis labentem Athamantidos undis

Mysorum scopulis applicuisse ratem.

hic manus heroum, placidis ut constitit oris,

mollia composita litora fronde tegit.

at comes inuicti iuuenis processerat ultra

raram sepositi quaerere fontis aquam.

hun duo sectati fratres, Aquilonia proles,

hunc super et Zetes, hunc super et Calais,

oscula suspensis instabant carpere palmis,

oscula et alterna ferre supina fuga.

ille sub extrema pendens secluditur ala

et uolucres ramo summouet insidias.

iam Pandioniae cessit genus Orithyiae:

a dolor! ibat Hylas, ibat Hamadryasin.

hic erat Arganthi Pege sub uertice montis

grata domus Nymphis umida Thyniasin,

quam supra nullae pendebant debita curae

roscida desertis poma sub arboribus

et circum irriguo surgebant lilia prato

candida purpureis mixta papaueribus.

quae modo decerpens tenero pueriliter ungui

proposito florem praetulit officio

et modo formosis incumbens nescius undis

errorem blandis tardat imaginibus.

tandem haurire parat demissis flumina palmis

innixus dextro plena trahens umero.

cuius ut accensae Dryades candore puellae

miratae solitos destituere choros,

prolapsum leuiter facili traxere liquore:

tum sonitum rapto corpore fecit Hylas.

cui procul Alcides iterat responsa; sed illi

nomen ab extremis montibus aura refert.

his, o Galle, tuos monitus seruabis amores,

formosum Nymphis credere uisus Hylan.