1.21
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

Tu, qui consortem properas euadere casum,

miles ab Etruscis saucius aggeribus,

quid nostro gemitu turgentia lumina torques?

pars ego sum uestrae proxima militiae.

sic te seruato [ut] possint gaudere parentes,

ne soror acta tuis sentiat e lacrimis:

Gallum per medios ereptum Caesaris ensis

effugere ignotas non potuisse manus;

et quaecumque super dispersa inuenerit ossa

montibus Etruscis, haec sciat esse mea.'