1.22
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

Qualis et unde genus, qui sint mihi, Tulle, Penates,

quaeris pro nostra semper amicitia.

si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra,

Italiae duris funera temporibus,

cum Romana suos egit Discordia ciuis,

(sic mihi praecipue, puluis Etrusca, dolor,

tu proiecta mei perpessa es membra propinqui,

tu nullo miseri contegis ossa solo),

proxima supposito contingens Vmbria campo

me genuit terris fertilis uberibus.