1.3
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30

31

32

33

34

35

36

37

38

39

40

41

42

43

44

45

46

Qualis Thesea iacuit cedente carina

languida desertis Cnosia litoribus;

qualis et accubuit primo Cepheia somno,

libera iam duris cotibus, Andromede;

nec minus assiduis Edonis fessa choreis

qualis in herboso concidit Apidano:

talis uisa mihi mollem spirare quietem

Cynthia non certis nixa caput manibus,

ebria cum multo traherem uestigia Baccho,

et quaterent sera nocte facem pueri.

hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnis,

molliter impresso conor adire toro;

et quamuis duplici correptum adore iuberent

hac Amor hac Liber, durus uterque deus,

subiecto leuiter positam temptare lacerto

osculaque admota sumere et arma manu,

non tamen ausus eram dominae turbare quietem,

expertae metuens iurgia saeuitiae:

sed sic intentis haerebam fixus ocellis,

Argus ut ignotis cornibus Inachidos.

et modo soluebam nostra de fronte corollas

ponebamque tuis, Cynthia, temporibus;

et modo gaudebam lapsos formare capillos;

nunc furtiua cauis poma dabam manibus;

omnia quae ingrato largibar munera somno,

munera de prono saepe uoluta sinu;

et quotiens raro duxti suspiria motu,

obstupui uano credulus auspicio,

ne qua tibi insolitos portarent uisa timores,

neue quis inuitam cogeret esse suam:

donec diuersas praecurrens luna fenestras,

luna moraturis sedula luminibus,

compositos leuibus radiis patefecit ocellos.

sic ait in molli fixa toro cubitum:

'tandem te nostro referens iniuria lecto

alterius clausis expulit e foribus?

namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis,

languidus exactis, ei mihi, sideribus?

o utinam talis producas, improbe, noctes,

me miseram qualis semper habere iubes!

nam modo purpureo fallebam stamine somnum,

rursus et Orpheae carmine, fessa, lyrae;

interdum leuiter mecum deserta querebar

externo longas saepe in amore moras:

dum me iucundis lapsam Sopor impulit alis.

illa fuit lacrimis ultima cura meis.’