1.4
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

Quid mihi tam multas laudando, Basse, puellas

mutatum domina cogis abire mea?

quid me non pateris uitae quodcumque sequetur

ho magis assueto ducere seruitio?

tu licet Antiopae formam Nycteidos, et tu

Spartanae referas laudibus Hermionae,

et quascumque tulit formosi temporis aetas;

Cynthia non illas nomen habere sinat:

nedum, si leuibus fuerit collata figuris,

inferior duro iudice turpis eat.

haec sed forma mei pars est extrema furoris;

sunt maiora, quibus, Basse, perire iuuat:

ingenuus color et multis decus artibus, et quae

gaudia sub tacita ducere ueste libet.

quo magis et nostros contendis soluere amores,

hoc magis accepta fallit uterque fide.

non impune feres: sciet haec insana puella

et tibi non tacitis uocibus hostis erit;

nec tibi me post haec committet Cynthia nec te

quaeret; erit tanti criminis illa memor,

et te circum omnis alias irata puellas

differet: heu nullo limine carus eris!

nullas illa suis contemnet fletibus aras,

et quicumque sacer qualis ubique lapis.

non ullo grauius temptatur Cynthia damno

quam sibi cum rapto cessat amore deus:

praecipue nostro. maneat sic semper, adoro,

nec quicquam ex illa quod querar inueniam!