1.5
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30

31

32

Inuide, tu tandem uoces compesce molestas

et sine nos cursu, quo sumus, ire pares!

quid tibi uis, insane? meos sentire furores?

infelix, properas ultima nosse mala,

et miser ignotos uestigia ferre per ignis,

et bibere e tota toxica Thessalia.

non est illa uagis similis collata puellis:

molliter irasci non solet illa tibi.

quod si forte tuis non est contraria otis,

at tibi curarum milia quanta dabit!

non tibi iam somnos, non illa relinquet ocellos:

illa feros animis alligat una uiros.

a! mea contemptus quotiens ad limina curres,

cum tibi singultu fortia uerba cadent

et tremulus maestis orietur fletibus horror

et timor informem ducet in ore notam

et quaecumque uoles fugient tibi uerba querenti,

nec poteris, qui sis aut ubi, nosse miser!

tum graue seruitium nostrae cogere puellae

discere et exclusum quid sit abire domum;

nec iam pallorem totiens mirabere nostrum,

aut cur sim toto corpore nullus ego.

nec tibi nobilitas poterit succurrere amanti:

nescit Amor priscis cedere imaginibus.

quod si parua tuae dederis uestigia culpae,

quam cito de tanto nomine rumor eris!

non ego tum potero solacia ferre roganti,

cum mihi nulla mei sit medicina mali;

sed pariter miseri socio cogemur amore

alter in alterius mutua flere sinu.

quare, quid possit mea Cynthia, desine, Galle,

quaerere: non impune illa rogata uenit.