1.6
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30

31

32

33

34

35

36

Non ego nunc Hadriae uereor mare noscere tecum

Tulle, neque Aegaeo ducere uela salo,

cum quo Rhipaeos possim conscendere montis

ulteriusque domos uadere Memnonias:

sed me complexae remorantur uerba puellae

mutatoque graues saepe colore preces.

illa mihi totis argutat noctibus ignes

et queritur nullos esse relicta deos;

illa meam mihi iam se denegat, illa minatur,

quae solet i(ng)rato tristis amica uiro.

his ego non horam possum durare querelis:

a pereat, si quis lentus amare potest!

an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas

atque Asia ueteres cernere diuitias,

ut mihi deducta faciat conuicia puppi

Cynthia et insanis ora notet manibus,

osculaque opposito dicat sibi debita uento,

et nihil infido durius esse uiro?

tu patrui meritas conare anteire securis

et uetera oblitis iura refer sociis.

nam tua non aetas umquam cessauit amori.

semper at armatae cura fuit patriae;

et tibi non umquam nostros puer iste labores

afferat et lacrimis omnia nota meis!

me sine, quem semper uoluit Fortuna iacere,

hanc animam extremae reddere nequitiae.

multi longinquo periere in amore libenter,

in quorum numero me quoque terra tegat.

non ego sum laudi, non natus idoneus armis:

hanc me militiam fata subire uolunt.

at tu seu mollis qua tendit lonia, seu qua

Lydia Pactoli tingit arata liquor;

seu pedibus terras seu pontum carpere remis

ibis, et accepti pars eris imperii.

tum tibi si qua mei ueniet non immemor hora,

uiuere me duro sidere certus eris.