1.7
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

Dum tibi Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae

armaque fraternae tristia militiae,

atque, ita sim felix, primo contendis Homero

(sint modo fata tuis mollia carminibus),

nos, ut consuemus, nostros agitamus amores

atque aliquid duram quaerimus in dominam;

nec tantum ingenio quantum seruire dolori

cogor et aetatis tempora dura queri.

hic mihi conteritur uitae modus, haec mea fama est,

hinc cupio nomen carminis ire mei.

me laudent doctae solum placuisse puellae,

Pontice, et iniustas saepe tulisse minas;

me legat assidue post haec neglectus amator

et prosint illi cognita nostra mala.

te quoque si certo puer hic concusserit arcu,

quod nollim nostros euiolasse deos,

longe castra tibi, longe miser agmina septem

flebis in aeterno surda iacere situ;

et frustra cupies mollem componere uersum

nec tibi subiciet carmina serus Amor.

tum me non humilem mirabere saepe poetam,

tunc ego Romanis praeferar ingeniis;

nec poterunt iuuenes nostro reticere sepulcro

'Ardoris nostri magne poeta iaces.'

tu caue nostra tuo contemnas carmina fastu:

saepe uenit magno faenore tardus Amor.