1.8
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30

31

32

33

34

35

36

37

38

39

40

41

42

43

44

45

46

Tune igitur demens, nec te mea cura moratur?

an tibi sum gelida uilior Illyria?

et tibi am tanti, quicumque est, iste uidetur,

ut sine me uento quolibet ire uelis?

tune audire potes uesani murmura ponti

fortis, et in dura naue iacere potes?

tu pedibus teneris positas fulcire pruinas,

tu potes insolitas, Cynthia, ferre niues?

o utinam hibernae duplicentur tempora brumae

et sit iners tardis nauita Vergiliis,

nec tibi Tyrrhena soluatur funis harena,

neue inimica meas eleuet aura preces!

atque ego tum uideam talis subsidere uentos,

cum tibi prouectas auferet unda ratis,

ut me defixum uacua patiatur in ora

crudelem infesta saepe uocare manu!

sed quocumque modo de me, periura, mereris,

sit Galatea tuae non aliena uiae:

ut te, felici praeuecta Ceraunia remo,

accipiat placidis Oricos aequoribus!

nam me non ullae poterunt corrumpere de te

quin ego, uita, tuo limine uerba querar;

nec me deficiet nautas rogitare citatos

'Dicite, quo portu clausa puella mea est?',

et dicam ‘Licet Atraciis considat in oris,

et licet Hylaeis, illa futura mea est.’

hic erit! hic iurata manet! rumpantur iniqui!

uicimus: assiduas non tulit illa preces.

falsa licet cupidus deponat gaudia Liuor:

destitit ire nouas Cynthia nostra uias.

illi carus ego et per me carissima Roma

dicitur, et sine me dulcia regna negat.

illa uel angusto mecum requiescere lecto

et quocumque modo maluit esse mea,

quam sibi dotatae regnum uetus Hippodamiae

et quas Elis opes ante pararat equis.

quamuis magna daret, quamuis maiora daturus,

non tamen illa meos fugit auara sinus.

hanc ego non auro, non Indis flectere conchis,

sed potui blandi carminis obsequio.

sunt igitur Musae, neque amanti tardus Apollo,

quis ego fretus amo: Cynthia rara mea est!

nunc mihi summa licet contingere sidera plantis:

siue dies seu nox uenerit, illa mea est!

nec mihi riualis certos subducit amores:

ista meam norit gloria canitiem.