2.11
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

Scribant de te alii vel sis ignota licebit:

laudet, qui sterili semina ponit humo.

omnia, crede mihi, tecum uno munera lecto

auferet extremi funeris atra dies;

et tua transibit contemnens ossa viator,

nec dicet 'Cinis hic docta puella fuit.'