1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
Tristia iam redeunt iterum sollemnia nobis:
Cynthia iam noctes est operata decem.
atque utinam pereant, Nilo quae sacra tepente
misit matronis Inachis Ausoniis!
quae dea tam cupidos totiens divisit amantis,
quaecumque illa fuit, semper amara fuit.
tu certe Iovis occultis in amoribus, Io,
sensisti multas quid sit inire vias,
cum te iussit habere puellam cornua Iuno
et pecoris duro perdere verba sono.
a quotiens quernis laesisti frondibus ora,
mandisti et stabulis arbuta pasta tuis!
an, quoniam agrestem detraxit ab ore figuram
Iuppiter, idcirco facta superba dea es?
an tibi non satis est fuscis Aegyptus alumnis?
cur tibi tam longa Roma petita via?
quidve tibi prodest viduas dormire puellas?
sed tibi, crede mihi, cornua rursus erunt,
aut nos e nostra te, saeva, fugabimus urbe:
cum Tiberi Nilo gratia nulla fuit.
at tu, quae nostro nimium placata dolore es,
noctibus his vacui ter faciamus iter.
non audis et verba sinis mea ludere, cum iam
flectant Icarii sidera tarda boves.
lenta bibis: mediae nequeunt te frangere noctes.
an nondum est talos mittere lassa manus?
a pereat, quicumque meracas repperit uvas
corrupitque bonas nectare primus aquas!
Icare, Cecropiis merito iugulate colonis,
pampineus nosti quam sit amarus odor!
tuque o Eurytion vino Centaure peristi,
nec non Ismario tu, Polypheme, mero.
vino forma perit, vino corrumpitur aetas,
vino saepe suum nescit amica virum.
me miserum, ut multo nihil est mutata Lyaeo!
iam bibe: formosa es: nil tibi vina nocent,
cum tua praependent demissae in pocula sertae,
et mea deducta carmina voce legis.
largius effuso madeat tibi mensa Falerno,
spumet et aurato mollius in calice.
nulla tamen lecto recipit se sola libenter:
est quiddam, quod vos quaerere cogat Amor.
semper in absentis felicior aestus amantis:
elevat assiduos copia longa viros.