1.2
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30

31

32

Quid iuvat ornato procedere, vita, capillo

et tenues Coa veste movere sinus,

aut quid Orontea crines perfundere murra,

teque peregrinis vendere muneribus,

naturaeque decus mercato perdere cultu,

nec sinere in propriis membra nitere bonis?

crede mihi, non ulla tuae est medicina figurae;

nudus Amor formae non amat artificem.

aspice quos summittat humus non fossa colores,

ut veniant hederae sponte sua melius,

surgat et in solis formosius arbutus antris,

et sciat indocilis currere lympha vias.

litora nativis praelucent picta lapillis,

et volucres nulla dulcius arte canunt.

non sic Leucippis succendit Castora Phoebe,

Pollucem cultu non Helaira soror;

non Idae et cupido quondam discordia Phoebo,

Eueni patriis filia litoribus;

nec Phrygium falso traxit candore maritum

avecta externis Hippodamia rotis;

sed facies aderat nullis obnoxia gemmis,

qualis Apelleis est color in tabulis.

non illis studium fuco conquirere amantes:

illis ampla nimis forma pudicitiae.

ergo ego nunc vereor ne sim tibi vilior istis:

uni si qua placet, culta puella sat est;

cum tibi praesertim Phoebus sua carmina donet

Aoniamque libens Calliopea lyram,

unica nec desit iucundis gratia verbis,

omnia quaeque Venus, quaeque Minerva probat.

his tu semper eris nostrae gratissima vitae,

taedia dum miserae sint tibi luxuriae.