1.20
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30

31

32

33

34

35

36

37

38

39

40

41

42

43

44

45

46

47

48

49

50

51

52

Hoc pro continuo te, Galle, monemus amore,

quod tibi ne vacuo defluat ex animo:

saepe imprudenti fortuna occurrit amanti:

crudelis Minyis sic erat Ascanius.

est tibi non infra specie, non nomine dispar,

Theiodamanteo proximus ardor Hylae:

huic tu, sive leges Umbrae rate flumina silvae,

sive Aniena tuos tinxerit unda pedes,

sive Gigantei spatiabere litoris ora,

sive ubicumque vago fluminis hospitio,

Nympharum semper cupidas defende rapinas

(non minor Ausoniis est amor Adryasin);

ne tibi sit duros montes et frigida saxa,

Galle, neque expertos semper adire lacus.

quae miser ignotis error perpessus in oris

Herculis indomito fleverat Ascanio.

namque ferunt olim Pagasae navalibus Argo

egressam longe Phasidos isse viam,

et iam praeteritis labentem Athamantidos undis

Mysorum scopulis applicuisse ratem.

hic manus heroum, placidis ut constitit oris,

mollia composita litora fronde tegit.

at comes invicti iuvenis processerat ultra

raram sepositi quaerere fontis aquam.

hunc duo sectati fratres, Aquilonia proles

(nunc superat Zetes, nunc superat Calais),

oscula suspensis instabant carpere plantis,

oscula et alterna ferre supina fuga.

ille sed extrema pendentes ludit in ala

et volucris ramo summovet insidias.

iam Pandioniae cessit genus Orithyiae:

ah dolor! ibat Hylas, ibat Hamadryasin.

hic erat Arganthi Pege sub vertice montis,

grata domus Nymphis umida Thyniasin,

quam supra nulli pendebant debita curae

roscida desertis poma sub arboribus,

et circum irriguo surgebant lilia prato

candida purpureis mixta papaveribus.

quae modo decerpens tenero pueriliter ungui

proposito florem praetulit officio,

et modo formosis incumbens nescius undis

errorem blandis tardat imaginibus.

tandem haurire parat demissis flumina palmis

innixus dextro plena trahens umero.

cuius ut accensae Dryades candore puellae

miratae solitos destituere choros

prolapsum et leviter facili traxere liquore,

tum sonitum rapto corpore fecit Hylas.

cui procul Alcides ter 'Hyla!' respondet: at illi

nomen ab extremis montibus aura refert.

his, o Galle, tuos monitus servabis amores,

formosum ni vis perdere rursus Hylan.