1.3
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30

31

32

33

34

35

36

37

38

39

40

41

42

43

44

45

46

Qualis Thesea iacuit cedente carina

languida desertis Cnosia litoribus;

qualis et accubuit primo Cepheïa somno

libera iam duris cotibus Andromede;

nec minus assiduis Edonis fessa choreis

qualis in herboso concidit Apidano:

talis uisa mihi mollem spirare quietem

Cynthia non certis nixa caput manibus,

ebria cum multo traherem uestigia Baccho

et quaterent sera nocte facem pueri.

hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnes,

molliter impresso conor adire toro;

et, quamuis duplici correptum ardore iuberent

hac Amor hac Liber, durus uterque deus,

subiecto leuiter positam temptare lacerto

osculaque admota sumere et arma manu,

non tamen ausus eram dominae turbare quietem,

expertae metuens iurgia saeuitiae,

sed sic intentis haerebam fixus ocellis

Argus ut ignotis cornibus Inachidos.

et modo soluebam nostra de fronte corollas

ponebamque tuis, Cynthia, temporibus,

et modo gaudebam lapsos formare capillos;

nunc furtia cauis poma dabam manibus:

omnia quae ingrato largibar munera somno,

malaque de prono saepe uoluta sinu.

et quotiens raro duxti suspiria motu

obstupui uno credulus auspicio,

ne qua tibi insolitos portarent uisa timores,

neue quis inuitam cogeret esse suam;

done diuersas praecurrens luna tenestras,

luna moraturis sedula luminibus,

compositos leuibus radiis patefecit ocellos.

sic ait in molli fixa toro cubitum:

"'tandem te nostro referens iniuria lecto

alterius clausis expulit e foribus?

namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis,

languidus exactis, ei mihi, sideribus?

o utinam tales producas, improbe, noctes

me miseram quales semper habere iubes.

nam modo purpureo fallebam stamine somnum,

rursus et Orpheae carmine fessa lyrae;

interdum leviter mecum deserta querebar

externo longas saepe in amore moras;

dum me iucundis lassam Sopor impulit alis:

illa fuit lacrimis ultima cura meis.'