1.4
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30

Quid mihi tam multas laudando, Basse, puellas

mutatum domina cogis abire mea?

quid me non pateris uitae quodcumque sequetur

hoc magis assueto ducere seruitio?

tu licet Antiopae formam Nycteidos, et tu

Spartanae referas laudibus Hermionae,

et quascumque tulit formosi temporis aetas;

Cynthia non illas nomen habere sinat.

nedum, si leuibus fuerit collata figuris,

inferior duro judice turpis eat.

haec sed forma mei pars est extrema furoris;

sunt maiora quibus, Basse, perire iuuat:

ingenuus color et motis decor artubus et quae

gaudia sub tacita discere ueste libet.

quo magis et nostros contendis soluere amores,

hoc magis accepta fallit uterque fide.

non impune feres: sciet hoc insana puella

et tibi non tacitis uocibus hostis erit;

nec tibi me post haec committet Cynthia nec te

quaeret; erit tanti criminis illa memor,

et te circum omnes alias irata puellas

differet: heu nullo limine carus eris.

nullas illa suis contemnet fletibus aras

nec quicumque sacer, qualis ubique, lapis.

non ullo grauius temptatur Cynthia damno

quam sibi cum rapto cessat amore decus,

praecipue nostro. maneat sic semper, adoro,

nec quicquam ex illa quod querar inueniam.

inuide, tu tandem uoces compesce molestas

et sine nos cursu quo sumus ire pares.