1.5
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30

Quid tibi uis, insane? meos sentire furores?

infelix, properas ultima nose mala,

et miser ignotos uestigia ferre per ignes,

et bibere e tota toxica Thessalia.

non est illa uagis similis collata puellis:

molliter irasci non solet illa tibi.

quod si forte tuis non est contraria uotis,

at tibi curarum milia quanta dabit!

non tibi iam somnos, non illa relinquet ocellos:

illa ferox animis alligat una uiros.

a, mea contemptus quotiens ad limina curres!

cum tibi singultu fortia uerba cadent,

et tremulus maestis orietur fletibus horror,

et timor informem ducet in ore notam,

et quaecumque uoles fugient tibi uerba querenti,

nec poteris, qui sis aut ubi, nosse miser,

tum graue seruitium nostrae cogere puellae

discere et exclusum quid sit abire domo.

nec iam pallorem totiens mirabere nostrum,

aut cur sim toto corpore nullus ego.

nec tibi nobilitas poterit succurrere amanti:

nescit Amor priscis cedere imaginibus.

quod si parua tuae dederis uestigia culpae,

quam cito de tanto nomine rumor eris!

non ego tum potero solacia ferre roganti,

cum mihi nulla mei sit medicina mali;

sed pariter miseri socio cogemur amore

alter in alterius mutua flere sinu.

quare, quid possit mea Cynthia, desine, Galle,

quaerere: non impune illa rogata uenit.