1.7
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

Dum tibi Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae

armaque fraternae tristia militiae,

atque, ita sim felix, primo contendis Homero

(sint modo fata tuis mollia carminibus),

nos, ut consuemus, nostros agitamus amores,

atque aliquid duram quaerimus in dominam;

nec tantum ingenio quantum servire dolori

cogor, et aetatis tempora dura queri.

hic mihi conteritur vitae modus, haec mea fama est,

hinc cupio nomen carminis ire mei.

me legat assidue post haec neglectus amator,

et prosint illi cognita nostra mala.

me laudent doctae solitum placuisse puellae,

Pontice, et iniustas saepe tulisse minas;

te quoque si certo puer hic concusserit arcu—

(quam nolim nostros me violasse deos!),

longe castra tibi, longe miser agmina septem

flebis in aeterno surda iacere situ;

et frustra cupies mollem componere versum,

nec tibi subiciet carmina serus Amor.

tum me non humilem mirabere saepe poetam,

tunc ego Romanis praeferar ingeniis;

nec poterunt iuvenes nostro reticere sepulcro

'ardoris nostri magne poeta, iaces?'

tu cave nostra tuo contemnas carmina fastu:

saepe venit magno faenore tardus honos.