1.8
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30

31

32

33

34

35

36

37

38

39

40

41

42

43

44

45

46

Tune igitur demens, nec te mea cura moratur?

an tibi sum gelida vilior Illyria?

et tibi iam tanti, quicumque est, iste videtur,

ut sine me vento quolibet ire velis?

tune audire potes vesani murmura ponti

fortis et in dura nave iacere potes?

tu pedibus teneris positas calcare pruinas,

tu potes insolitas, Cynthia, ferre nives?

o utinam hibernae duplicentur tempora brumae,

et sit iners tardis navita Vergiliis,

nec tibi Tyrrhena solvatur funis harena,

neve inimica meas elevet aura preces

et me defixum vacua patiatur in ora

crudelem infesta saepe vocare manu!

sed, quocumque modo de me, periura, mereris,

sit Galatea tuae non aliena viae;

atque ego non videam faciles subsidere ventos,

cum tibi provectas auferet unda rates,

et te felici post victa Ceraunia remo

accipiat placidis Oricos aequoribus.

nam me non ullae poterunt corrumpere, taedae

quin ego, vita, tuo limine verba querar;

nec me deficiet nautas rogitare citatos:

'dicite, quo portu clausa puella mea est?',

et dicam 'licet Artaciis considat in oris,

et licet Hylaeis, illa futura mea est.'

Hic erit! hic iurata manet! rumpantur iniqui!

vicimus: assiduas non tulit illa preces.

falsa licet cupidus deponat gaudia Livor:

destitit ire novas Cynthia nostra vias.

illi carus ego, et per me carissima Roma

dicitur, et sine me dulcia regna negat.

illa vel angusto mecum requiescere lecto

et quocumque modo maluit esse mea,

quam sibi dotatae regnum vetus Hippodamiae,

et quas Elis opes apta pararat equis.

quamvis magna daret, quamvis maiora daturus,

non tamen illa meos fugit avara sinus.

hanc ego non auro, non Indis flectere conchis,

sed potui blandi carminis obsequio.

sunt igitur Musae, neque amanti tardus Apollo,

quis ego fretus amo: Cynthia rara mea est!

nunc mihi summa licet contingere sidera palmis:

sive dies seu nox venerit, illa mea est!

nec mihi rivalis certos subducet amores:

ista meam norit gloria canitiem.