1.9
last poem || next poem

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30

31

32

33

34

Dicebam tibi venturos, irrisor, Amores,

nec tibi perpetuo libera verba fore:

ecce taces supplexque venis ad iura puellae

et tibi nunc quidvis imperat empta modo.

non me Chaoniae vincant in amore columbae

dicere quos iuvenes quaeque puella domet.

me dolor et lacrimae merito fecere peritum:

atque utinam posito dicar amore rudis!

quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen

aut Amphioniae moenia flere lyrae?

plus in amore valet Mimnermi versus Homero:

carmina mansuetus lenia quaerit Amor.

i quaeso et tristes istos sepone libellos,

et cane quod quaevis nosse puella velit.

quid si non esset facilis tibi copia? nunc tu

insanus medio flumine quaeris aquam.

necdum etiam palles, vero nec tangeris igni:

haec est venturi prima favilla mali.

tum magis Armenias cupies accedere tigres

et magis infernae vincula nosse rotae,

quam pueri totiens arcum sentire medullis

et nihil iratae posse negare tuae.

nullus Amor cuiquam faciles ita praebuit alas,

ut non alterna presserit ille manu.

nec te decipiat quod sit satis illa parata:

acrius illa subit, Pontice, si qua tua es,

quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos,

nec vigilare alio limine cedat Amor.

qui non ante patet, donec manus attigit ossa:

quisquis es, assiduas heu fuge blanditias!

quare, si pudor est, quam primum errata fatere:

dicere quo pereas saepe in amore levat.

[illis et silices et possint cedere quercus,

nedum tu possis, spiritus iste levis.]